monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 15, 3
In quam furtim irruens, codicem suum inter eius plectas, quas de palmarum foliis solebat intexere, latenter abscondit, ac de concinnata factione securus, ipse quoque velut purae ac simplicis conscientiae ad ecclesiam venit. Cumque celebrata omnis fuisset ex more solemnitas, querelam sancto Isidoro, qui ante hunc eumdemque Paphnutium eiusdemque eremi presbyter fuit, coram cunctis fratribus detulit, asserens sibi codicem de cella furto fuisse sublatum. Quae eius querimonia cum ita cunctorum, praecipueque presbyteri, animos permovisset, ut quid primum suspicarentur quidve decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis, de tam inauditi illic facinoris novitate, ille qui rem detulerat accusator urgebat ut, retentis in ecclesia omnibus, missi electi quique cunctorum sigillatim fratrum cellulas scrutarentur.